Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Spike or Victoria University College Review June 1926

De Studiis

De Studiis

Artes nosse liberates
Prisci, O Victoria,
Gestiebart: Nunc mehercle
Alia'st historia.

Balbus noster, nec Minervae
Cultof nec Pieridum,
Optionis ope Bacca
Laureus fit Artium.

Pueros ut rudimenta
Rudis ipse doceat
Et in pilis propellendis
Strenue exerceat.

Si quis autem jus civile
Spectat, post triennium
Litterarum expers, frustis
Fartus hypomnematum

Satis sapit, et ad finem
Summa laude pervenit,—
Hoc laudandus certe, quod non
Ad posticum confugit.

Educatio, si vera
Referunt Duumviri,
Crescit eheu! Retroversus
Tanquam coda vituli.

—F.

(v. The Commissioners' Report and the College Song.)